2 Macc 13

1Anno centesimo quadragesimonono, cognovit Iudas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudaeam, 2et cum eo Lysiam procuratorem, et praepositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos. 3Commiscuit autem se illis et Menelaus: et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum. 4Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. 5Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris: haec prospectum habebat in praeceps. 6inde in cinerem deiici iussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum. 7Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terrae dari Menelaum. 8Et quidem satis iuste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cuius ignis, et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. 9Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Iudaeis ostensurus. 10Quibus Iudas cognitis, praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adiuvaret eos: 11quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur: ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi. 12Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu, et ieiuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Iudas ut se praepararent. 13Ipse vero cum senioribus cogitavit prius quam rex admoveret exercitum ad Iudaeam, et obtineret civitatem, exire, et Domini iudicio committere exitum rei. 14Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit. 15Et dato signo suis Dei victoriae, iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quattuordecim millia, et maximum elephantorum cum his, qui superpositi fuerant: 16summoque metu, ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt. 17Hoc autem factum est die illucescente, adiuvante eum Domini protectione. 18Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, arte difficultatem locorum tentabat: 19et Bethsurae, quae erat Iudaeorum praesidium munitum, castra admovebat: sed fugabatur, impingebat, minorabatur. 20His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat. 21Enunciavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus. 22Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris: dextram dedit: accepit: abiit. 23commisit cum Iuda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, mente consternatus Iudaeos deprecans, subditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit: 24Machabaeum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem. 25Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventionem, indignantes ne forte foedus irrumperent. 26Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam: et hoc modo regis profectio, et reditus processit.
Copyright information for VulgS